monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 33, 6
Potest quoque per pedes ipsum mysterium incarnationis eius intelligi, quo divinitas terram tetigit, quia carnem sumpsit. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis . Osculamur ergo Redemptoris pedes, cum mysterium incarnationis eius ex toto corde diligimus. Unguento pedes ungimus, cum ipsam humanitatis eius potentiam sacri eloquii bona opinione praedicamus. Sed hoc Pharisaeus videt et invidet, quia cum Iudaicus populus gentilitatem Deum praedicare conspicit, sua apud se malitia tabescit. Sed Redemptor noster facta eiusdem mulieris quasi bona gentilitatis enumerat, ut in quo malo Iudaicus populus iaceat agnoscat. Nam sic Pharisaeus retunditur, ut per eum, sicut, diximus, perfidus ille populus ostendatur. Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti, haec autem lacrymis rigavit pedes meos. Aqua quippe extra nos est, lacrymarum humor intra nos, quia videlicet infidelis ille populus nec ea quae extra se erant unquam pro Domino tribuit; conversa autem gentilitas pro eo non solum rerum substantiam, sed etiam sanguinem fudit. Osculum mihi non dedisti; haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Osculum quippe dilectionis est signum. Et infidelis ille populus Deo osculum non dedit, quia ex charitate eum amare noluit, cui ex timore servivit. Vocata autem gentilitas Redemptoris sui vestigia osculari non cessat, quia in eius amore continuo suspirat. Unde et sponsae voce de eodem Redemptore suo in Canticis canticorum dicitur: Osculetur me osculo oris sui . Osculum recte conditoris sui desiderat, quae se ei obsequi per amorem parat. Oleo caput meum non unxisti. Si pedes Domini mysterium incarnationis eius accipimus, congrue per caput illius ipsa divinitas designatur. Unde et per Paulum dicitur: Caput Christi, Deus . In Deo quippe, et non in se quasi in homine, credere Iudaicus populus fatebatur. Sed Pharisaeo dicitur, Oleo caput meum non unxisti, quia ipsam quoque divinitatis eius potentiam, in qua se Iudaicus populus credere spopondit, digna laude praedicare neglexit. Haec autem unguento unxit pedes meos, quia dum incarnationis eius mysterium gentilitas credidit, summa laude etiam eius ima praedicavit. Sed iam Redemptor noster enumerata bona concludit, cum per sententiam subdit: Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Ac si aperte dicat: Et si durum est valde quod coquitur, abundat tamen amoris ignis quo etiam dura consumantur.